14 Tu vero homo unanimis,dux meus, et notus meus :
15 qui simul mecum dulces capiebas cibos ;in domo Dei ambulavimus cum consensu.
16 Veniat mors super illos,et descendant in infernum viventes :quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.
17 Ego autem ad Deum clamavi,et Dominus salvabit me.
18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ;et exaudiet vocem meam.
19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi :quoniam inter multos erant mecum.
20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos,qui est ante sæcula.Non enim est illis commutatio,et non timuerunt Deum.