17 Ego autem ad Deum clamavi,et Dominus salvabit me.
18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ;et exaudiet vocem meam.
19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi :quoniam inter multos erant mecum.
20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos,qui est ante sæcula.Non enim est illis commutatio,et non timuerunt Deum.
21 Extendit manum suam in retribuendo ;contaminaverunt testamentum ejus :
22 divisi sunt ab ira vultus ejus,et appropinquavit cor illius.Molliti sunt sermones ejus super oleum ;et ipsi sunt jacula.
23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ;non dabit in æternum fluctuationem justo.