21 Extendit manum suam in retribuendo ;contaminaverunt testamentum ejus :
22 divisi sunt ab ira vultus ejus,et appropinquavit cor illius.Molliti sunt sermones ejus super oleum ;et ipsi sunt jacula.
23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ;non dabit in æternum fluctuationem justo.
24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus.Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ;ego autem sperabo in te, Domine.