14 in consummatione :in ira consummationis, et non erunt.Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ.
15 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes :et circuibunt civitatem.
16 Ipsi dispergentur ad manducandum ;si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam,et exsultabo mane misericordiam tuam :quia factus es susceptor meus,et refugium meum in die tribulationis meæ.
18 Adjutor meus, tibi psallam,quia Deus susceptor meus es ;Deus meus, misericordia mea.