5 Sic benedicam te in vita mea,et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,et labiis exsultationis laudabit os meum.
7 Si memor fui tui super stratum meum,in matutinis meditabor in te.
8 Quia fuisti adjutor meus,et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9 Adhæsit anima mea post te ;me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam :introibunt in inferiora terræ ;
11 tradentur in manus gladii :partes vulpium erunt.