1 Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus,his qui recto sunt corde !
2 Mei autem pene moti sunt pedes,pene effusi sunt gressus mei :
3 quia zelavi super iniquos,pacem peccatorum videns.
4 Quia non est respectus morti eorum,et firmamentum in plaga eorum.
5 In labore hominum non sunt,et cum hominibus non flagellabuntur.
6 Ideo tenuit eos superbia ;operti sunt iniquitate et impietate sua.
7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ;transierunt in affectum cordis.