18 Verumtamen propter dolos posuisti eis ;dejecisti eos dum allevarentur.
19 Quomodo facti sunt in desolationem ?subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.
20 Velut somnium surgentium, Domine,in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
21 Quia inflammatum est cor meum,et renes mei commutati sunt ;
22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :
23 ut jumentum factus sum apud te,et ego semper tecum.
24 Tenuisti manum dexteram meam,et in voluntate tua deduxisti me,et cum gloria suscepisti me.