39 Et recordatus est quia caro sunt,spiritus vadens et non rediens.
40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto ;in iram concitaverunt eum in inaquoso ?
41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum,et sanctum Israël exacerbaverunt.
42 Non sunt recordati manus ejus,die qua redemit eos de manu tribulantis :
43 sicut posuit in Ægypto signa sua,et prodigia sua in campo Taneos ;
44 et convertit in sanguinem flumina eorum,et imbres eorum, ne biberent.
45 Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos,et ranam, et disperdidit eos ;