7 quia comederunt Jacob,et locum ejus desolaverunt.
8 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ;cito anticipent nos misericordiæ tuæ,quia pauperes facti sumus nimis.
9 Adjuva nos, Deus salutaris noster,et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos :et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
10 Ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ?et innotescat in nationibus coram oculis nostrisultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
11 Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum ;secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum :
12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ;improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
13 Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ,confitebimur tibi in sæculum ;in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.