10 Tu dominaris potestati maris ;motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ;in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
12 Tui sunt cæli, et tua est terra :orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;
13 aquilonem et mare tu creasti.Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :
14 tuum brachium cum potentia.Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :
15 justitia et judicium præparatio sedis tuæ :misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
16 Beatus populus qui scit jubilationem :Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,