19 Quia Domini est assumptio nostra,et sancti Israël regis nostri.
20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis,et dixisti : Posui adjutorium in potente,et exaltavi electum de plebe mea.
21 Inveni David, servum meum ;oleo sancto meo unxi eum.
22 Manus enim mea auxiliabitur ei,et brachium meum confortabit eum.
23 Nihil proficiet inimicus in eo,et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus,et odientes eum in fugam convertam.
25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.