33 visitabo in virga iniquitates eorum,et in verberibus peccata eorum ;
34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo,neque nocebo in veritate mea,
35 neque profanabo testamentum meum :et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :
37 semen ejus in æternum manebit.Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
38 et sicut luna perfecta in æternum,et testis in cælo fidelis.
39 Tu vero repulisti et despexisti ;distulisti christum tuum.