45 Destruxisti eum ab emundatione,et sedem ejus in terram collisisti.
46 Minorasti dies temporis ejus ;perfudisti eum confusione.
47 Usquequo, Domine, avertis in finem ?exardescet sicut ignis ira tua ?
48 Memorare quæ mea substantia :numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?
49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ?eruet animam suam de manu inferi ?
50 Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine,sicut jurasti David in veritate tua ?
51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum,quod continui in sinu meo, multarum gentium :