48 Memorare quæ mea substantia :numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?
49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ?eruet animam suam de manu inferi ?
50 Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine,sicut jurasti David in veritate tua ?
51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum,quod continui in sinu meo, multarum gentium :
52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine ;quod exprobraverunt commutationem christi tui.
53 Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.