6 Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ;etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
7 Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ;similis erit Deo in filiis Dei ?
8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum,magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi ?potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10 Tu dominaris potestati maris ;motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ;in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
12 Tui sunt cæli, et tua est terra :orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;