8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum,magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi ?potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10 Tu dominaris potestati maris ;motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ;in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
12 Tui sunt cæli, et tua est terra :orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;
13 aquilonem et mare tu creasti.Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :
14 tuum brachium cum potentia.Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :