6 Mane sicut herba transeat ;mane floreat, et transeat ;vespere decidat, induret, et arescat.
7 Quia defecimus in ira tua,et in furore tuo turbati sumus.
8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ;sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt,et in ira tua defecimus.Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.Si autem in potentatibus octoginta anni,et amplius eorum labor et dolor ;quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
11 Quis novit potestatem iræ tuæ,et præ timore tuo iram tuam
12 dinumerare ?Dexteram tuam sic notam fac,et eruditos corde in sapientia.