21 Constitue, Domine, legislatorem super eos,ut sciant gentes quoniam homines sunt.
22 Ut quid, Domine, recessisti longe ;despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?
23 Dum superbit impius, incenditur pauper :comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ,et iniquus benedicitur.
25 Exacerbavit Dominum peccator :secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.
26 Non est Deus in conspectu ejus ;inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore.Auferuntur judicia tua a facie ejus ;omnium inimicorum suorum dominabitur.
27 Dixit enim in corde suo : Non movebora generatione in generationem, sine malo.