2 Bonum est confiteri Domino,et psallere nomini tuo, Altissime :
3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam,et veritatem tuam per noctem,
4 in decachordo, psalterio ;cum cantico, in cithara.
5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ;et in operibus manuum tuarum exsultabo.
6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine !nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
7 Vir insipiens non cognoscet,et stultus non intelliget hæc.
8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum,et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem,ut intereant in sæculum sæculi :