5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ;et in operibus manuum tuarum exsultabo.
6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine !nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
7 Vir insipiens non cognoscet,et stultus non intelliget hæc.
8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum,et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem,ut intereant in sæculum sæculi :
9 tu autem Altissimus in æternum, Domine.
10 Quoniam ecce inimici tui, Domine,quoniam ecce inimici tui peribunt ;et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum,et senectus mea in misericordia uberi.